Prmotionsfesten_1929

149 deriks Universitet har da ikke bare gamle tiders arv å takke for, men også stadig nye impulser. Intet annet universitet står oss så nært som det danske, og fra Universitetet i Oslo skal lyde det ønske at det gamle lærdomssete i København må få fortsatt hell og trivsel, til ære for Danmark og for Norden, til gagn for all videnskap. Oslo i m ai 1929 Sem S æ la n d . Rektor H . C. Wølner

Góteborgs Hógskola. VNIVERSITAS REGIA HAVNIENSIS

disciplinarum et artium liberalium sedes clarissima, abhinc qua- dringentos quinquaginta annos constituta, cum opimo patriae solo turn uero situ auris undique spirantibus aperto corroborabatur. Per tot saecula laetis incrementis aucta ad summam gloriam effloruit. Tanta enim est copia et claritudo uirorum doctorum, qui in ilia uniuersitate et subtilitate ingenii et peruestigatione scientiae et uarietate atque elegantia doctrinae enituerunt, ut caput atque arx humanitatis, qua gens Danorum excellit, Vniuersitas Regia Hauniensis exsistat. Ac non solum de patria optime merita est, sed etiam finitimas gentes, artissimo uinculo propinquitatis coñiunctas, de suo largiendo sibi obligauit. Propter quae omnia Vniuersitatem Regiam Hauniensem, memo- riam temporis peracti praesentibus publicis gentium septentriona- lium nuntiis celebrantem Academia Gotoburgensis grato animo ueneratur, omnia fausta et felicia in perpetuum precata. Dabamus Gotoburgi kalendis iuniis a. MCMXXIX ACADEMIAE GOTOBVRGENSLS NOMINE,

O tto Sylvan. Rector.

O scar von Sydow. Curatorum praeses.

Made with