KjøbenhavnsUniversitetsFireundredaarsfest_1879

162

T illæ g .

U n i v e r s i t a t i s O x o n i e n s is Cancellarius Magistri et Scholares U n i v e r s i t a t i s H a v n i e n s i s Rectori Magnifico Senatui Academico S. P . D.

Laetitia cum summa gratulamur vobis Academici Academicis cjui intellexerimus vos natalem nuper diem Universitatis vestrae Kalendas Junias post quattuor saecula feliciter instauratum optimis auspiciis feriatos peregisse. E t quoniam per vestram epistolam certiores facti snmus vos ita constituisse saecularia ilia gaudia celebrare n t in partem votorum pro salnte vestra susceptorum nos qnoque advocati essemus ob tantam pietatem et benignitatem vobis gratias agixnns animo gratissimo maximas et omnia fausta et felicia esse futura Universitati Havniensi exoptamus et auspicamnr. Etenim non illud solnm constat omnes artes et scientias quae ad humanitatem pertineant, ut ait Tullius habere quoddam commune vinculum et quasi cognatione quadam inter se contineri, sed necesse est u t omnes homines qui bonarum artium studiosi aut philosophiae amatores sint sibi invicem faveant adrideant opitulentur. Atque artiore quodam vinculo Haunienses cum - Oxoniensibus coniungit Rectoris vestri in utraque Academia praelucens caeteris gloria viri insignissimi Madvigii, qui de comitiis vestris octogesimum jam annum agens, non rude, sed elephanto, donatus domum decedit. Bona verba denique in bono die vestrae dicentes Universitati, quae jam nunc quattuor exegit saecula, hoc precamur quod et ratum fore pro certo habemus, u t per annos innumerabiles vivax eadem floreat, utque vota omnia vestra et incepta ad bonos exitus in aeternum ducat Deus Optimus Maximus. Datum in domo nostra Convocationis a. d. XV . Kal. Ju l. a. s. MDCCGLXXIX. (L. S.)

I n s t i t u t d e F r a n c e Académie Française.

P aris le 12 Ju in 1 8 7 9 .

Monsieur le Recteur. Dans sa dernière séance, l’Académie Française a reçu communi­ cation de la lettre que vous avez bien voulu lui écrire le 31 Mai

Made with