GeorgBrandesLevned_1908

Stor Foredragsrejse 113 mere, véd kun, jeg udtalte, at det var mig kært, naar de store Literaturer optog mine Skrifter, men at intet bevægede mig som hvis Polakkerne undte mig en Plads blandt deres egne. Mange Aar efter, i 1903, gav Koscielski mig en Dag i Karlsbad Udkastet til hans „Tale ved det store Festmaaltid i 1885“, som han havde fundet blandt .sine Papirer; dens Slutning var desværre kommet ham af Hænde*). *) Begyndelsen lød: Des mihi veniam, vir ornatissime, rem breviter agendi, ut tibi vota nostra faustissima paucis verbis devoveam. Fuerunt tempora, in quibus latino præcipue sermone utebantur omnes cives magnæ reipublicæ litterariæ, et hodie etiam, quamvis inclyta lingva Ciceronis semper parciores håbet discipulos, non dubito quin sit optima in occasionibus, in quibus de solemniis viri classico tamquam ingenio adornati agitur. Nuper ad nos venisti, advena rerum nostrarum inscius, tamen non ignotus, nam gloria nominis tui jam diu in hoc terrarum angulo viget atque splendet, et elegantissima ingenii tui suavitas jam diu omnes nos maxima implevit adoratione. Per totum orbem terrarum, quocunque venisti, januæ et corda aperiebantur, sed nunquam et nusquam, crede mihi, ornatissime vir, tam vehementer, tam sincere amplexus es communi consensu quam apud nos, miserrimam gentem omnium terrarum et temporum. Mortern nostram decreverunt tyrannni, perversos nos esse et vitæ indignos statuunt clientes eorum atque sycophantæ; delendam esse etiam memoriam nominis nostri clamant hostes veræ libertatis, sæpe, ut nuper, togis doctorum et professorum induti — tamen, ut saxum in pelago turbido, incolumes sumus et integri, quia inest nobis vis illa, quæ omnia frangit: vis animi semper prorsus spectantis, semper superius ascendentis. Salu- tamus te, unum ex proceribus ingenii, nos corpore servi, indole liberi, non plebs, sed populus, non helotæ, sed cives, non morituri, sed veræ vitæ atque veræ libertatis propugnatores impavidi. Non dubito quin tibi nota sit elegantissima illa Horatii, poetarum longe principis, sententia: — — — nunc adbibe puro pectore verba puer, nunc te melioribus offer! Georg Brandes: Levned. III. g

Made with