DeDanskeOgNorskeStudenters_1855

194 [24.] Universitetsprogram, hvorved Ove Clausen Helmer relegeres. Rector et Senatus Regife Universilatis Ilaf- niensis Civibus suis salutein. Jam dudum quidcm est, Cives perdilecti, quod Ovenus Claudii Helmerus ex animi sentenlia literato Ordini valedixit, adque aliud vitae genus transiit; atque turpissime acta vita judicatus est omnibus Studiosorum privilegiis se privasse, variisque perpetratis sceleribus meruisse, ut, nisi se ipse, notoria animi levitate impulsus, sacro Ordine abdicasset, publico edicto esset Civium numero excludendus et cum infamia relegandus. Etenim, quem- admodum quae ficta sunt et simúlala persistere diu nequeunt, quin naturam prodant et ad ingenium redeant; ita ille, quam primum publico testimonio ab Academia erat dimissus, quanto ampliorem genio indulgendi liberta- tem sibi videbatur, remoto Censore, consecutus, tanto majore libídine impulsus pluribusque furialibus stimulis agitatus permulta commisit, ad quorum mentionem co- horrescere honesti homines solent. Et sicut flagilium flagitio viam semper sternit, ita perversos ille animus, quasi unum alterumque perpelrasse ignavia esset, an- tecedenti ab insequente robur atque auxilium perpetuo putavit accersendum. Circulatoriam artem exercere, in ganéis dies noctesque consumere, aliena vestimenta mutuo accepta quasi propria, ut haberet quae explendae gulae sufficerent, divendere, variis dolis complures de­ fraudare, eludere: Haec el consimilia facinora quolidie impostori fuere in delitiis. Atque bis moribus post- quam secularia quaedam officia esset, exploratoris more, pervagatus ipse infamis transfuga, tandem per aliquot annos inter bellica el forensia negotia pererravit, el, ut in pauca verba rem conferamus memoratu foedam et detestandam, ubique parasitum, assentatorem,histrionem, scurram egit. Q ueb quidem aliaque factu indigna sce- lera quoliescunque nobis narrabantur aul veniebant in

Made with