DeDanskeOgNorskeStudenters_1855

196

pago sacerdotali familia genitus, abiectis litteris inter aulæ ludibria scurrasque dicaces habitus, per simula- tionem stultitiæ in sui dissimulationem compositus, longe alius Índole ac ingenio fuit, qvam qvalis apparebat. Is specie invisendorum parentum in Scania, qvam per ad­ versa armorum anno superiore hostibus cesseramus, commeatu petito 6 0 0 imperialium mercede pactus, qvos secum huc attulit, suam fidem addicere hostibus, vt facili promptoqve in Regiam, qvandocunqve liberet, per slultitiam aditu. Rex autem serenissimus Fridericus Tertius edoctus hæc cuneta diversis Scanorum litteris, qvorum obstinata hactenus nec ambigua fides, occulloqve ad hæc resciscens, paulo ante iam inopem rerum om­ nium tam súbito abundare, vt nihil prope esset in vestiarijs expositum venu et promercale, qvod non ære præsenti profuse mercaretur. Stabat fortuito qvadam die in Regio atrio lurbæ aulicorum permixtus, cum eum conspicata Maiestas mitteret, qvi in Regium conclave accerserent. Is ut erat perfidens animi incautusqve, seqve veteri more vocari certus, in Regiam properat, cum conclave iam ingressuro edicitur, ne vllra perten- deret, confestim sciturum qvorum caussa accerseretur. Ule cuneta reputans secum, et magnitudinem sceleris cum præmio conferens linqvi prope animo cæpit, cum a Rege venirent, qvi eum de origine, ordine, totqve acceptorum beneficiorum oblivione interrogaren!. Ule impudentia sólita pernegare magis qvam diluere crimen, unamqve innocentiam invocare. Ergo Regio ei jussu denunliatur in arce custodilus måneret, exspectaretqve, qvid concessus militaris decerneret. In qvem cum pau- ?cis post diebus ab atriensibus deduceretur, eiusqve spectaculum, vt fieri solet circa insólita, ingentem con- ciret turbam, erant qvi civibus nostris talium scelerum conscientiam, et civitatem communem obducerent. Ex- ardescere animis repente nostri, ferrumqve expedire eaqve dies in infortunius fors erupisset, nisi nostri circumspecta paucitate suorum, vltionem distulissent.

\

Made with