149
deriks Universitet har da ikke bare gamle tiders arv å takke for,
men også stadig nye impulser. Intet annet universitet står oss så
nært som det danske, og fra Universitetet i Oslo skal lyde det
ønske at det gamle lærdomssete i København må få fortsatt hell
og trivsel, til ære for Danmark og for Norden, til gagn for all
videnskap.
Oslo
i m ai 1929
Sem S æ la n d .
Rektor
H . C. Wølner
Góteborgs Hógskola.
VNIVERSITAS REGIA HAVNIENSIS
disciplinarum et artium liberalium sedes clarissima, abhinc qua-
dringentos quinquaginta annos constituta, cum opimo patriae solo
turn uero situ auris undique spirantibus aperto corroborabatur.
Per tot saecula laetis incrementis aucta ad summam gloriam
effloruit. Tanta enim est copia et claritudo uirorum doctorum, qui
in ilia uniuersitate et subtilitate ingenii et peruestigatione scientiae
et uarietate atque elegantia doctrinae enituerunt, ut caput atque
arx humanitatis, qua gens Danorum excellit, Vniuersitas Regia
Hauniensis exsistat.
Ac non solum de patria optime merita est, sed etiam finitimas
gentes, artissimo uinculo propinquitatis coñiunctas, de suo largiendo
sibi obligauit.
Propter quae omnia Vniuersitatem Regiam Hauniensem, memo-
riam temporis peracti praesentibus publicis gentium septentriona-
lium nuntiis celebrantem Academia Gotoburgensis grato animo
ueneratur, omnia fausta et felicia in perpetuum precata.
Dabamus Gotoburgi kalendis iuniis a. MCMXXIX
ACADEMIAE GOTOBVRGENSLS NOMINE,
O scar von Sydow.
Curatorum praeses.
O tto Sylvan.
Rector.