Previous Page  158 / 204 Next Page
Information
Show Menu
Previous Page 158 / 204 Next Page
Page Background

123

niam missas, tuæ debeo providentiæ. D. Roltinkii silentium

miramur omnes, nec satis demiramur ita simpulosum, ut

numquam suis locum aut diem subjiciat. Witebergæ ipsum

studiosos exercere a quibus recens accedentibus intellexi,

præterea nihil. Neque animo temperare potui, quin de illa

fama gratularer subito. Utinam ille pari alacritate responsum

properet. Tibi vero mirum ne sit silentium meum. Spar­

sus enium de tuo in Indias abitu rumor omnem mihi ulte-

rioris alloquii spem protinus ademerat, quam jam primum res-

tituit D. Mithobius noster, qui te etiamnum in patria vivere

asseverat. Ita si est, gaude Patria tua, cui notus.

Quis furor est, nullis unquam requiescere ter is ?

Dn. Weslingius noster propediem Venetiis solvet Cairum,

ubi publico seren. Reip. stipendio Consulis Veneti valetudini

præerit. Tu quid rerum agas, quid D. Lysius, quid Rolfin-

kius, si quid auditione habes, quid cæteri, strictim mone.

Sed mature antequam Autumnus declinet. D. Julium cum

Christiano1 nostro Parisiis in Angliam secessisse accepi a

Planeta.quodam, cui quantum fidendum, ignoro. Håbet ille

MS. meorum partern secum.

Reliqui nostri Amsterdami

sunt. Tuosne inde repetieris, quoque naulo, diserte mone,

quia mea interest, ut D. Andreæ2 cæterisque suæ recte assi-

gnentur impensæ.

D. Jacobeus* eandem tecum fortunam

subiit.

Dum enim meliorem supellectilem Fdonia Hafniam

mittit, Navis ad Cimbriæ littus rejecta in hostium potestatem

venit. Nunc ego novum ipsi Privilegium Doctorale curavi,

quod ipsusne afferam, an alteri credam, hæreo. Ita et hic

omnia sunt intuta.

Hafniæ adhuc hæreat necne, prorsus

ignoro.

D. Paulinus Bergas familiam transferet, quo fine

i Axel Juel og Christen Clemendsen.

2 Lægen Hans Andersen, fra

Helsingør, studerede i Padua med kongeligt Stipendium og afslog af Hensyn

hertil et Professorat i Pisa.

? Vistnok Ole Jacobæus, f. 1588, d. 1638, Læge

i Odense. Hans Navn findes i Rodes Stambog 5. Oktober 1626.