Previous Page  174 / 204 Next Page
Information
Show Menu
Previous Page 174 / 204 Next Page
Page Background

139

bitque me, quisquís hoc beneficio beabit, ad omnia vicissim

officia obstrictissimum. Cl. D. Phil. Labbee in Bibliotheca

nova MSS. saepe invitat ad tertium librum MSS. extantium

hodieque addendum duobus de Scriptis. Facerem, si Vati­

cana, si Florentina, si aliarum Bibliothecarum per Italiam

celebrium catalogum medicum liceret obtinere et Magnatum

indulgentia atque

libera.li

concessione et publico bene cu-

pientium favore. Sed abrumpo, quo ne etiam tuo velle

abuti otio videar. Vale itaque, Excellentissime Vir, saculi

et artis illustre decus, eamque favoris tui erga me scintillam,

qua diu sub cineribus silentii delituit, resuscita et exardescat

in ignem: cui me promitto affuturum abunde, olei vice, ob-

sequii et reverentia tuis meritis debita. Si quid responsi

placebit, quod officiose peto, dare, si alia occasio non est,

mittatur ad Ampliss. D. Blaeu, namque curabit ille bene.

Vale iterum Vir celeberrime, et vive. Lugd. Batav. pridie

Nonar. Decembr. CIO D C LVII.

Excell* Tua

cultor propensissimus

J

oh

. A

ntonides

vander

L

inden

.

Udskrift: Excellentissimo et Celebérrimo Viro, D. Johanm Rhodio, Me­

dicine Coryphseo,Domino et F’autori colendissimo. Patavium.