Previous Page  184 / 204 Next Page
Information
Show Menu
Previous Page 184 / 204 Next Page
Page Background

149

XI.

AD D. NICOLAUM BENTZON DANUM. 1637.

Militiam titulo dignatur vulgus Equestri:

Obscurus Musis junctus Apollo jacet.

Sæpe tarnen visus pedes est Mars obvius hosti,

Dum lustrat niveis æthera Phoebus equis.

Vix pedibus Pindi vertex superabitur: alis

Pegasus et quod agat sic quoque semper habet.

Sint igitur Marti, sua sint et præmia Musis.

Censura meriti namque probatur Honor.

Cimbria clara Viris, et corde superba noveno,

Ut Venetis hospes, sic tibi civis erit.

Hadriacus Cimbro sociatur jure Leoni.

Unus erit Phoebi, Martis et alter erit.

avroG^eôiaari

J. R

h

.

Nicolaus Bentzon Rhandrusio-Danus, Disp.inaug. de Catarrho. Basileæ

1637. De autore hujus Disp. vide supra p. 40.

XII.

IN OBSERVATIONES ÆGYPT IAS V. C. JO. VESLINGII

EQUITIS. 1638.

Niliacos ALP INV S Opi detexit odores:

Neglectis Hermes jam tulit alter opem.

Romanos latices miratur barbara Memphis,

VE SL ING I genium quando Serapis habet.

Océano pronus tangit dum brachia Cancri,

Non alio Phoebus nectare potus erit.

Observantiæ monumentum

S.

Jo.

R h o d i u s .

Veslingius de plantis ægyptiis observationes et notæ ad Prosperum Al­

pinum. Patavii 1638. Gram.