I. Rectorer. 30.
33
Natales, socii, bona
Manserunt boreum trans mare, trans freta.
Nunc uxor, chorus innocens
Natorum, lepide triga tumultuans,
Sunt consanguinei, genus;
Hæc monstrat proavos effigies, meæ
Index sera propaginis
His liquet tabulis, Est socius liber,
Cujus, si qua molestior,
Mutis colloquiis, vespera fallitur.
Nostras discite nunc opes;
Mens devota deo, fraudis et abditæ
Culpæ præmetuens, diem
Postremum meditans, officii memor;
Audax ingenii quoque,
Est quando saliat vena poetici,
Interpresque animi chelys
Molli sub digito ludat ebúrnea, et
Nunc ad murmura rivuli,
Cantrices nemorum provocat incolas;
Nunc in valle recóndita,
Frondenti reticet pensilis arbore.
Nullis hæc bona sensibus,
Non gazis Arabum vendiderim, neque
Gemmis. Dum placeam bonis,
Sat dotatus ero. Cætera tollite
Fortunæ instabilis proci!
Illam, si maneat, laudo; volubilem
Quod si transtulerit pedem,
Exhinc, nescio quo, transferat. At pia
Forsan, quos colui, legens,
Olim cum pedicis corporis exuar,
Yatem posteritas colet,
Laura forte volet spargere Delphica.
Yed Arveprinds Frederiks Formæling 21. Oct. 1774
skrev han Eusebia triumphans, hvorfor han erholdt en
3




