Previous Page  199 / 233 Next Page
Information
Show Menu
Previous Page 199 / 233 Next Page
Page Background

194

[24.] Universitetsprogram, hvorved Ove Clausen

Helmer relegeres.

Rector et Senatus Regife Universilatis Ilaf-

niensis Civibus suis salutein.

Jam dudum quidcm est, Cives perdilecti, quod Ovenus

Claudii Helmerus ex animi sentenlia literato Ordini

valedixit, adque aliud vitae genus transiit; atque turpissime

acta vita judicatus est omnibus Studiosorum privilegiis

se privasse, variisque perpetratis sceleribus meruisse,

ut, nisi se ipse, notoria animi levitate impulsus, sacro

Ordine abdicasset, publico edicto esset Civium numero

excludendus et cum infamia relegandus. Etenim, quem-

admodum quae ficta sunt et simúlala persistere diu

nequeunt, quin naturam prodant et ad ingenium redeant;

ita ille, quam primum publico testimonio ab Academia

erat dimissus, quanto ampliorem genio indulgendi liberta-

tem sibi videbatur, remoto Censore, consecutus, tanto

majore libídine impulsus pluribusque furialibus stimulis

agitatus permulta commisit, ad quorum mentionem co-

horrescere honesti homines solent.

Et sicut flagilium

flagitio viam semper sternit, ita perversos ille animus,

quasi unum alterumque perpelrasse ignavia esset, an-

tecedenti ab insequente robur atque auxilium perpetuo

putavit accersendum.

Circulatoriam artem exercere, in

ganéis dies noctesque consumere, aliena vestimenta

mutuo accepta quasi propria, ut haberet quae explendae

gulae sufficerent, divendere, variis dolis complures de­

fraudare, eludere: Haec el consimilia facinora quolidie

impostori fuere in delitiis.

Atque bis moribus post-

quam secularia quaedam officia esset, exploratoris more,

pervagatus ipse infamis transfuga, tandem per aliquot

annos inter bellica el forensia negotia pererravit, el,

ut in pauca verba rem conferamus memoratu foedam

et detestandam, ubique parasitum, assentatorem,histrionem,

scurram egit. Q

ueb

quidem aliaque factu indigna sce-

lera quoliescunque nobis narrabantur aul veniebant in