Previous Page  201 / 233 Next Page
Information
Show Menu
Previous Page 201 / 233 Next Page
Page Background

196

pago sacerdotali familia genitus, abiectis litteris inter

aulæ ludibria scurrasque dicaces habitus, per simula-

tionem stultitiæ in sui dissimulationem compositus, longe

alius Índole ac ingenio fuit, qvam qvalis apparebat. Is

specie invisendorum parentum in Scania, qvam per ad­

versa armorum anno superiore hostibus cesseramus,

commeatu petito 6 0 0 imperialium mercede pactus, qvos

secum huc attulit, suam fidem addicere hostibus, vt

facili promptoqve in Regiam, qvandocunqve liberet, per

slultitiam aditu.

Rex autem serenissimus Fridericus

Tertius edoctus hæc cuneta diversis Scanorum litteris,

qvorum obstinata hactenus nec ambigua fides, occulloqve

ad hæc resciscens, paulo ante iam inopem rerum om­

nium tam súbito abundare, vt nihil prope esset in

vestiarijs expositum venu et promercale, qvod non ære

præsenti profuse mercaretur.

Stabat fortuito qvadam

die in Regio atrio lurbæ aulicorum permixtus, cum eum

conspicata Maiestas mitteret, qvi in Regium conclave

accerserent.

Is ut erat perfidens animi incautusqve,

seqve veteri more vocari certus, in Regiam properat,

cum conclave iam ingressuro edicitur, ne vllra perten-

deret, confestim sciturum qvorum caussa accerseretur.

Ule cuneta reputans secum, et magnitudinem sceleris

cum præmio conferens linqvi prope animo cæpit, cum

a Rege venirent, qvi eum de origine, ordine, totqve

acceptorum beneficiorum oblivione interrogaren!.

Ule

impudentia sólita pernegare magis qvam diluere crimen,

unamqve innocentiam invocare.

Ergo Regio ei jussu

denunliatur in arce custodilus måneret, exspectaretqve,

qvid concessus militaris decerneret. In qvem cum pau-

?cis post diebus ab atriensibus deduceretur, eiusqve

spectaculum, vt fieri solet circa insólita, ingentem con-

ciret turbam, erant qvi civibus nostris talium scelerum

conscientiam, et civitatem communem obducerent. Ex-

ardescere animis repente nostri, ferrumqve expedire

eaqve dies in infortunius fors erupisset, nisi nostri

circumspecta paucitate suorum, vltionem distulissent.

\