Previous Page  166 / 182 Next Page
Information
Show Menu
Previous Page 166 / 182 Next Page
Page Background

T illæ g .

1 61

U n i v e r s i t a t i s l i t t e r a r u m

H e i d e l b e r g e n s i s

Prorector et senatus academicus

U n i v e r s i t a t i H a v n i e n s i

S. P . D.

Ex epistula a Vobis ad nos d. X X IX . mensis Maji data et post

Kalendas Jnnias accepta his ipsis Kalendis sollemnia conditae ante

quatuor saecula academiae a Vobis rite peractum iri certiores facti

sumus.

E tsi igitur ipso die festo Votis nostris publice nuncupatis sol-

lemnitati Vestrae adesse non poteramus, tarnen etiam nun c per epi-

stulam ad Vos datam faustissima quaeque pro quinti ab academia

v estra inaugurati saeculi felicitate a D. O. M. precari voluimus.

H aud enim immemores esse possumus cum vinculi illius interni

quo omnes qui artium ac scientiarum studio tenentur conjuncti sunt

tum maxime communis illius stirpis atque indolis, qua omnes Germa-

nicae gentes jure gloriantur.

Dabamus Heidelbergae d. X III. Junii a. MDCCCLXX1X.

D u s c h ,

h. t. Prorector.

A c a d e m ia e H a v n i e n s i

c e l e b e r r i r a a e R e c t o r S e n a t u s q u e U n i y e r s i t a t i s

C a e s a r e a e M o s q u e n s is

S. D. P.

Quum de feriis in memoriam CCCC annorum, per quos Academia

Havniensis perpétua eaque summa scientiae ac doctrinae laude floruit,

Kal. Jun . agendis nuntium accepissemus, nunc huic quasi seminario

cuidam litterarum et artium celeberrimo diem ilium féliciter et splen­

dide peractum laetissimo animo gratulamur atque, uti gloria ilia

meritissima ad amplificandas propagandasque doctrinas et litteras,

adolescentesque discendi studiosos scientiis ornandos magis magisque

crescat et augeatur precamur et oramus.

Dedimus Mosquae a. d. IV . Jd . Ju l. a. MDCCCDLXXIX.

Rector Universitatis N i co l au s T ic h o u r a w o f f .

Senatui a litteris adjunctus A. G r e v e .

11