162
T illæ g .
U n i v e r s i t a t i s O x o n i e n s is
Cancellarius Magistri et Scholares
U n i v e r s i t a t i s H a v n i e n s i s
Rectori Magnifico Senatui Academico
S. P . D.
Laetitia cum summa gratulamur vobis Academici Academicis cjui
intellexerimus vos natalem nuper diem Universitatis vestrae Kalendas
Junias post quattuor saecula feliciter instauratum optimis auspiciis
feriatos peregisse. E t quoniam per vestram epistolam certiores facti
snmus vos ita constituisse saecularia ilia gaudia celebrare n t in partem
votorum pro salnte vestra susceptorum nos qnoque advocati essemus
ob tantam pietatem et benignitatem vobis gratias agixnns animo
gratissimo maximas et omnia fausta et felicia esse futura Universitati
Havniensi exoptamus et auspicamnr.
Etenim non illud solnm constat
omnes artes et scientias quae ad humanitatem pertineant, ut ait
Tullius habere quoddam commune vinculum et quasi cognatione quadam
inter se contineri, sed necesse est u t omnes homines qui bonarum
artium studiosi aut philosophiae amatores sint sibi invicem faveant
adrideant opitulentur. Atque artiore quodam vinculo Haunienses cum -
Oxoniensibus coniungit Rectoris vestri in utraque Academia praelucens
caeteris gloria viri insignissimi Madvigii, qui de comitiis vestris
octogesimum jam annum agens, non rude, sed elephanto, donatus
domum decedit.
Bona verba denique in bono die vestrae dicentes
Universitati, quae jam nunc quattuor exegit saecula, hoc precamur
quod et ratum fore pro certo habemus, u t per annos innumerabiles
vivax eadem floreat, utque vota omnia vestra et incepta ad bonos
exitus in aeternum ducat Deus Optimus Maximus.
Datum in domo nostra Convocationis a. d. XV . Kal. Ju l. a. s.
MDCCGLXXIX.
(L. S.)
I n s t i t u t d e F r a n c e
Académie Française.
P aris le 12 Ju in 1 8 7 9 .
Monsieur le Recteur.
Dans sa dernière séance, l’Académie Française a reçu communi
cation de la lettre que vous avez bien voulu lui écrire le 31 Mai




