Previous Page  120 / 398 Next Page
Information
Show Menu
Previous Page 120 / 398 Next Page
Page Background

Stor Foredragsrejse

113

mere, véd kun, jeg udtalte, at det var mig kært, naar de

store Literaturer optog mine Skrifter, men at intet bevægede

mig som hvis Polakkerne undte mig en Plads blandt deres

egne.

Mange Aar efter, i 1903, gav Koscielski mig en Dag i

Karlsbad Udkastet til hans „Tale ved det store Festmaaltid

i 1885“, som han havde fundet blandt .sine Papirer; dens

Slutning var desværre kommet ham af Hænde*).

*) Begyndelsen lød: Des mihi veniam, vir ornatissime, rem breviter

agendi, ut tibi vota nostra faustissima paucis verbis devoveam.

Fuerunt tempora, in quibus latino præcipue sermone utebantur

omnes cives magnæ reipublicæ litterariæ, et hodie etiam, quamvis inclyta

lingva Ciceronis semper parciores håbet discipulos, non dubito quin sit

optima in occasionibus, in quibus de solemniis viri classico tamquam

ingenio adornati agitur.

Nuper ad nos venisti, advena rerum nostrarum inscius, tamen non

ignotus, nam gloria nominis tui jam diu in hoc terrarum angulo viget

atque splendet, et elegantissima ingenii tui suavitas jam diu omnes

nos maxima implevit adoratione. Per totum orbem terrarum, quocunque

venisti, januæ et corda aperiebantur, sed nunquam et nusquam, crede

mihi, ornatissime vir, tam vehementer, tam sincere amplexus es communi

consensu quam apud nos, miserrimam gentem omnium terrarum et

temporum.

Mortern nostram decreverunt tyrannni, perversos nos esse et vitæ

indignos statuunt clientes eorum atque sycophantæ; delendam esse etiam

memoriam nominis nostri clamant hostes veræ libertatis, sæpe, ut nuper,

togis doctorum et professorum induti — tamen, ut saxum in pelago turbido,

incolumes sumus et integri, quia inest nobis vis illa, quæ omnia frangit:

vis animi semper prorsus spectantis, semper superius ascendentis. Salu-

tamus te, unum ex proceribus ingenii, nos corpore servi, indole liberi,

non plebs, sed populus, non helotæ, sed cives, non morituri, sed veræ

vitæ atque veræ libertatis propugnatores impavidi.

Non dubito quin tibi nota sit elegantissima illa Horatii, poetarum

longe principis, sententia:

— — — nunc adbibe puro

pectore verba puer, nunc te melioribus offer!

Georg Brandes: Levned. III.

g